Ad evidentiam quoque eorum quae hic in Levitico traduntur, sciendum est sacerdotes habuisse tria genera panum, panes scilicet sacerdotales, Leviticos, et laicos: Sacerdotales erant propositionis, qui de publico sumptu fiebant, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus; panes Levitici, qui et offertorii, quibus soli de genere Levitico vescebatur. Etiam qui propter maculam non poterant ministrare, et filia familias, sed non uxorata, vel vidua, vel repudiata, nisi necessitate rediret ad domum patris, ut esset quasi filia familias. His non vescebatur advena, inquilinus, mercenarius sacerdotis; verna tamen, vel emptitius ipsius vesci poterat, laici, id est communes, quibus quicunque poterat vesci.